- EQUESTRIA
- EQUESTRIAlocus erat in Theatro, Equestri ordini attributus. Subintellige enim, Sedilia, e quibus ludos spectarent, a Senatu et Plebe discreti. Erant autem bis septem ordines. Iuv. l. 5. Sat. 14. v. 324.Bis septem ordinibus, quam lex dignatur Othonisseu gradus quatuordecim, post Orchestram usque ad summam caveam, in quarum illa Senatus, in hac Populus considebat. Cuius distinctionis prim us auctor L. Roscius Otho fuit, reste Ploro Ept. in T. Livii l. 99. ubi ait: L. Roscius Otho Tr. Pl. legem tulit, ut equitibus Rom. in theatro quatuordecim gradus proximi assignarentur: idqueve A. U. C. 686. Eius meminit Horat. quoqueve Epod. Od. 4. v. 15.Sedilibusque magnus imprimis equesOthone contempto sedet.Et l. 1. ep. 1. v. 63.Roscia dic sedes, melior lex an puerorumNaenia?Absolute Quatuordecim nonnumquam dictos hos gradus reperias: Unde in quatuordecim deduxisse, apud Senec. de Benefic. l. 3. c. 9. Item multis quatuordecim sunt clausi, apud eund. Ep. 44. sie e vestigio in quatuordecim ad spectandum transiit, apud Macrob. Saturn. l. 2. c. 3. etc. Renovavit dein legem hanc Theatralem Iulius Caesar, an Augustus: Ita enim Plin. l. 33. c. 2. Hac de causa constitutum, ne cui ius id esset, nisi cui ingenuo ipsi, Patri Avoque paterno, sestertia quadi ingenta census fuisset, et lege Iulia theatr ali, in quatuordecim ordinibus sedendi. Interim, attritis bello civili Equitum opibus, mitigata lex, iusqueve hoc etiam iis indultum est, qui, cum hoc censu non essent, patres tamen habuêre tantum possidentes. Postea, ne haec de sedibus Equestris lex interiret, eam velut fugitivam novo edicto retraxit Domitianus: uti docet Mart. l. 5. Epigr. 8. cuius Epigraphe de Phaside.Edictum Domini, Deique nostri,Quo subsellia certiora fiant.Et puros eques ordines recepit.Dum laudat modo Phasis in theatro.Equelster ordo stultum errorem intelligit.Vide Laurent. IC. Notas in Phaedr. l. 5. fah. 7. v. 27. Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 10. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Lipsium, Sigonium etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.